Home Prior Books Index
←Prev   1 Corinthians 8 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

8:1  de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat
8:2  si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire
8:3  si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
8:4  de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus
8:5  nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi
8:6  nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
8:7  sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur
8:8  esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
8:9  videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus
8:10  si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta
8:11  et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est
8:12  sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis
8:13  quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem